BENEDICTIO UVARUM

English Version

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Oratio
Béne + dic, Dómine, hos fructus novos víneæ, quos tu rore cæli, et abundántia pluviárum, et
témporum serenitáte atque tranquillitáte, ad maturitátem perdúcere dignátus es, et dedísti eos ad
usus nostros cum gratiárum actióne percípere in nómine Dómini nostri Jesu Christi: Qui tecum
vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.