BENEDICTIO IGNIS

English Version

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Oratio
Dómine Deus, Pater omnípotens, lumen indefíciens, qui es cónditor ómnium lúminum: novum
hunc ignem sanctí + fica, et præsta; ut ad te, qui es lumen indefíciens, puris méntibus, post hujus
sǽculi calíginem, perveníre valeámus. Per Christum Dóminum nostrum. R Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.