BENEDICTIO DOMORUM in Festo Epiphaniæ

English Version

In ingressu: V. Pax huic domui
R. Et omnibus habitantibus in ea.
Antiphona: Ab Oriénte venérunt Magi in Béthlehem, adoráre Dóminum: et apértis thesáurus suis
pretiósa múnera obtulérunt, aurum Regi magno thus Deo vero, myrrham sepultúræ ejus.
Allelúja.
Canticum beatæ Mariæ Virginis
Luc. 1, 46-55
Magníficat: * ánima mea Dóminum:
Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári
meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce
enim ex hoc beátam me dicent omnes
generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et
sanctum nomen ejus.
Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit
supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit
húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit
inánes.
Suscépit Israël púerum suum: * recordátus
misericórdiæ suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros: * Abraham,
et sémini ejus in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et
in sæcula sæculórum. Amen.
Interea aspergatur, et incensatur domus, et in fine repetitur Antiphona: Ab Oriénte venérunt, etc.
Pater noster secreto usque ad
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
V. Omnes de Saba vénient.
R. Aurum et thus deferéntes.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Oratio
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum Géntibus stella duce revelásti: concéde propítius; ut,
qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciam tuæ celsitúdinis perducámur. Per
eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte
Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Responsorium: Illumináre, illumináre, Jerúsalem, qui venit lux tua: et glória Dómini super te orta
est, Jesus Christus ex María Vírgine.
V Et ambulábunt Gentes in lúmine tuo: et reges in splendóre ortus tui.
R. Et glória Dómini super te orta est.

Orémus. Oratio
Béne + dic, Dómine, Deus omnípotens, locum istum (vel domum istam): ut sit in eo (ea)
sánitas, cástitas, victóriæ, virtus, humílitas, bónitas, et mansuetúdo, plenitúdo legis, et gratiárum
áctio Deo Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto; et hæc benedíctio máneat super hunc locum (vel hanc
domum), et super habitántes in eo (ea). Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.